CASSIS

CASSIS
CASSIS
apub Virg. Aen. l. 11. v. 775. ubi de Chloreo Cybeles Sacerdote,
Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati
Cassida ----- -----
Et Statium, Theb. l. 9. v. 700.
---- ---- ---- Ast ubi pugnâ
Cassis anhela calet ----
galea est. Unde Cassis plebeia, apud Lucanum, l. 7. v. 586.
Illic plebeia contectus casside vultus,
Ignotusque hosti, etc.
quae insigni caret, ἄφαλος Graecis. Varie enim galeae cassidesque honestiorum militum ornabantur olim: et quidem corniculis praecipue, ac cristus. Veram enim cornuum similitudinem ex aere vel ferro in illis exprimi consuevisse, colligitur ex Plinio, l. 10. c. 43. Unde apud Varronem, de LL. l. 4. Comoediae Plautinae, in qua miles istiusmodi galeam gestans traducebatur, Corniculariae nomen; et Cornicularii appellati, in militia Romana antiaqua, milites honestiores, qui ab hoc cassidis parasemo sic appellati, beneficiarii ut plurimum erant Tribunorum aut Centurionum, uti discimus ex Valerio Max. l. 6. c. 1. ex. 11. Vide infra, ubi de Corniculis. Sed et cristatae fuêre non raro. Virg. Aen. l. 8. v. 620.
Terrihilem cristis galeam, flammasque vomentem.
Papinius de Hippomedonte, l. 4. Theb. v. 129.
---- ---- ---- Tremit aerea cassis
Ter niveâ scandcnte iuhâ.
Idem, Theb. l. 9. v. 107.
---- ---- Lycus excelsô terrore comantem
Perstrinxit galeam, etc.
Namque addere maiestatem cristas militi, iam olim serio observavit Polybius, ubi πτερίνῳ ςτεφάνῳ plumeâ coronâ, galeas ornari, agmine videl. pennarum, quod superne procumbens et in galeam ipsam eircumcirca fluctuans, orbe seu sertô illam plumeô incingebat: ex
eo vero; rectas eminere pinnas quasdam, puniceas, aut nigras, cubitali celsitudine, multas, paucas, pro lubitu gestantis, ait. Ad quem locum Claudianus, Consul. Honor. 4. alludens, cum casside maiorem et rutilum cristis, suum Principem inducit. Hinc de Minerva blandiore idem,
Ferratus lascivit apex, horrorque recessit
Martius et cristae placatô fulgure vernant,
Insolitisque docet galeam mitescere sertis, etc.
Vide quoque hîc passim, inprimis in vocibus Apex et Crista. Claudi autem omnino cassides Veterum consuevisse, ut ne videri quidem facies armatorum potuerint, docent Scriptores quamplures. Papinius iterum, Theb. l. 4. v. 20.
---- ---- galeis iuvat oscula clausis
Inserere.
Silius de Militibus Marcelli post pestilentiam, l. 14. v. 637.
tenuata iacendo
Et maciem galeis abscondunt ora, malusque,
Ne sit spes hosti, celatur casside pallo.
Vide quoque Alcimum Avitum, l. 5. et Sidonium, Panegyr. Anthemii, de Roma. Unde apud eundem Statium, Theb. l. 11. v. 373.
Solve genas, liceat vultus fortasse supremum
Cernere dilectos, et ad haec lamenta videre,
Anne fleas?
Naresque etiam galeis tectas, indicat iterum Sidonius, ibid.
Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galets cedant, etc.
Quam in rem vide plura apud Caspar. Barthium, Animadversion. ad Satitium d. l. Adversar. l. 22. c. 14. et supra Buccula, nec non infra in voce Cervellarium, Galea, Iusta, ubi de more eorum, qui primâ vice in Iustis decertabant, cassidem Foecialibus vel Heraldis, donativi locô offerendi, nisi prius in Torneamentis id ipsae fecissent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cassis — Saltar a navegación, búsqueda Cassis Escudo …   Wikipedia Español

  • cassis — 1. (ka si ; quelques uns prononcent l s, ca sis : ce qui est moins bien) s. m. 1°   Groseillier à fruits en grappes, noirs et aromatiques.    Le fruit lui même. 2°   Sorte de ratafia fait avec le fruit du cassis. Un verre de cassis.    On écrit… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Cassis — heißen ein Fruchtlikör, der aus der schwarzen Johannisbeere gewonnen wird: Crème de Cassis ein Ort in Frankreich: Cassis (Bouches du Rhône) römische Helme: Cassis (Helm) Cassis (Gattung), Schneckengattung aus der Familie der Helmschnecken als… …   Deutsch Wikipedia

  • cassis — s. m. O mesmo que cássis.   ‣ Etimologia: francês cassis …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • cássis — s. m. 1. Espécie de groselheira de fruto preto. 2. Fruto dessa planta. 3. Licor ou xarope feito desse fruto. • Sinônimo geral: CASSIS   ‣ Etimologia: francês cassis …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Cassís — Cassis, Cassi n. de l. Cassis Bouches du Rhône. expr. Lo tamborin de Cassís, un sòu per començar, cinc per lo far finir …   Diccionari Personau e Evolutiu

  • cassis — [ka sēs′] n. [Fr, orig., black currant < L cassia, CASSIA: the black currant was used as a substitute for cassia in medieval times] 1. a) short for CRÈME DE CASSIS b) a drink made with this liqueur [vermouth cassis] 2. a syrup made from black… …   English World dictionary

  • cassis — black currant liquor, 1907, from Fr. cassis (16c.) black currant, apparently from L. cassia (see CASSIA (Cf. cassia)). The modern liqueur dates from mid 19c …   Etymology dictionary

  • Cassis [1] — Cassis, 1) (lat.), Helm, Haube; 2) (Helmschnecke), Untergattung von Kinkhorn, s.d.; 3) (Petref.), Gattung der Echiniten, zu den Ananchiten gehörig …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cassis [2] — Cassis (spr. Kassih), Stadt in einem tiefen, engen Thale am Mittelmeere, im Arrondissement Marseille des französischen Departements Rhônemündungen; Schiffswerfte, Korallenfischerei, Küstenschifffahrt, Weinbau (Muscatellerwein, Vin de C.), kleiner …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”